utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880743

Charter Number: 00880743
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1290 - 1310
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Iuliana quondam uxor Willelmi le Waleys de Wichingham salutem in Domino Noverit universitas vestra me in pura et legitima potestate mea et viduitate mea relaxasse et omnino quietum clamasse totas illas terras et tenementa cum omnibus pertinentiis suis imperpetuum Radulpho de Wetherdene et Sarre uxori eius et heredibus eiusdem Radulphi que Willelmus le Waleys quondam maritus tenuit in villa de Gestingthorpe pro una marca argenti quam michi dictus Radulphus dedit premanibus ita videlicet quod nec ego Iuliana nec heredes mei nec aliquis pro me vel per me vel nomine meo aliquid de cetero in dictis terris tenementis cum suis pertinentiis exigere vel vendicare poterimus Et ut ista quieta clamacio et relaxacio perhennem in se stabilitatem possideant presens scriptum sigilli mei impressione roboravi Hiis testibus Roberto wal de Hengham Iohanne Robyn[] de Gestingthorpe domino Hugone de Golston[] Nicholao clerico Iohanne de Turtevile de Wichingham Roberto Awgevin de eadem Willelmo Bertram de eadem Nicholao filio Bartholomei et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter