utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880744

Charter Number: 00880744
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1290 - 1310
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit ego Iuliana quondam uxor Willelmi le Waleys de Wychingham salutem in Domino Noveritis me in pura viduitate mea et legia potestate mea relaxasse et omnino quietum clamasse imperpetuum Radulpho de Wetherdene et Sarre uxori eius et heredibus eiusdem Radulphi totum ius et clameum quod habui vel aliquo modo habere potui in omnibus terris et tenementis pratis boscis homagiis redditibus pascuis pasturis wardis releviis escaetis viis semitis et fossatis cum omnibus pertinentiis que quondam dictus Willelmus le Waleys tenuit in villa de Gestingthorpe ita videlicet quod nec ego Iuliana nec heredes mei nec aliquis pro me vel per me vel nomine meo aliquid de cetero in dictis tenementis cum suis pertinentiis exigere poterimus vel vendicare debemus Et pro hac quieta clamacione et relaxacione michi dederunt predictus Radulphus et Sarra unam summam pecunie premanibus Et ut ista quieta clamacio et relaxacio perhennem in se stabilitatem possideant presens scriptum sigilli mei impressione roboravi Hiis testibus Roberto wall[] Iohanne filio Roberti servientis domino Hugone Golston[] Willelmo le boteler Nicholao clerico Iohanne de Tortvile de Wichyngham Roberto Augewyn[] de eadem Willelmo Bertram de eadem Nicholao filio Bartholomei et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter