utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880745

Charter Number: 00880745
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1245 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos [presens] scriptum pervenerit Isabella filia Rogeri de Hersam salutem Noveritis me in pura viduitate mea dedisse concessisse et presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus sancte domus hospitalis Ierusalem et fratribus eiusdem domus pro salute anime mee et antecessorum et successorum meorum vivorum et mortuorum totum illud redditum cum homagiis serviciis releviis et omnibus aliis escaetis quod michi debuerunt Ricardus de Othulvesho et Galfridus faber de tenementis suis que de me tenuerunt in villa de Gestingthorpe sine aliquo retenemento in liberam puram et perpetuam elemosinam Et ego predicta Isabella et heredes mei warantizabimus predictum redditum cum pertinentiis sicut predictum est prefatis fratribus contra omnes homines et feminas imperpetuum Hiis testibus Simone de Oddewelle Rogero filio Galfridi Roberto de Chelmesho Roberto frankeleyn[] Warino pictore Roberto Faukes Waltero botillario Alano filio Walkelini Iohanne Blancpayn[] Waltero pistore Willelmo de Bumstede Galfrido de Halstede Radulpho Ioye et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter