utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880748

Charter Number: 00880748
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1240 - 1245
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Reginaldus de Besevile salutem in Domino Noveritis me dedisse concessisse et presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus sancte domus hospitalis Ierusalem et eiusdem domus fratribus pro salute anime mee et antecessorum et successorum meorum annuum redditum viginti et quinque denariorum in parochia de Gestingthorpe videlicet de Willelmo de Wicham dicto forestario duodecim denarios de tenemento quod de me tenuit in la Remethe ante portam Simonis Spendeluve de Waltero Morel duodecim denarios de tenemento quod de me tenuit in predicta Remethe et de Rogero de Besevile redditum unius denarii de tenemento quod de me tenuit in predicta Remethe cum homagiis releviis escaetis et omnibus aliis ad dicta tenementa pertinentibus sine ullo retenemento in liberam puram et perpetuam elemosinam Et ego dictus Reginaldus et heredes mei warantizabimus predictum redditum cum omnibus pertinentiis suis sicut predictum est dicte domui et fratribus contra omnes homines et feminas imperpetuum Hiis testibus domino Thoma de Fossa domino Ingelero de Cantilupo Gilberto de Halstede Willelmo filio Ricardi Alano Moraund[] Ricardo de Reshey magistro Roberto de Twinstede Willelmo de Bumstede et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter