utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880751

Charter Number: 00880751
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1242 - 1245
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis presens scriptum visuris vel audituris Rogerus de Besevile salutem in Domino Noverit universitas vestra me remisisse et quietum clamasse Deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus sancte domus hospitalis Ierusalem et eiusdem domus fratribus totum ius et totum clameum quod habui vel habere potui in duabus acris terre et dimidia cum pertinentiis que vocantur Delve in parochia de Gestingthorpe excepta una roda bosci quam ad opus meum retinui In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus dominis Radulpho filio Willelmi de Pebeners Petro de Marevill[] Ingelero de Cantilupo militibus Waltero le Fraunc[] Gilberto filio Henrici de Haltstede Willelmo filio Ricardi Rogero filio Galfridi de Gestingthorpe Roberto de Chelmeshoo Ricardo de Othulveshoo Willelmo de Bumstede Roberto de Panimere Waltero de Bellocampo clerico et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter