utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880768

Charter Number: 00880768
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1231 - 1238
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hec est convencio facta inter ecclesiam beate Marie de Gestingthorpe et Simonem filium Simonis personam eiusdem ecclesie et Alanum capellanum perpetuum vicarium eiusdem ecclesie et Simonem de Oddewelle scilicet quod predicti Simon et Alanus concesserunt Simoni de Oddewelle et heredibus suis capellam in curia sua de Gestingthorpe imperpetuum habendam peticione concessione et assensu Othonis filii Willelmi patroni eiusdem ecclesie ita quod predicta ecclesia retinebit sibi et habebit cum omni integritate omnes oblaciones que venient ad prefatam capellam Si vero dictus Simon vel heredes sui ibi militem aliquando fecerint vel aliqua mulier ibi desponsata fuerit vel si ibi mulier aliqua ad purgacionem ierit omnem earum oblacionem percipiet predicta ecclesia Capellanus vero domus predicti Simonis et heredum eius qui in eadem capella ministrabit corporale prestabit sacrum quod ipse bona fide et cum omni integritate oblaciones que ad predictam capellam venerint matrici ecclesie persolvet Et ut hec concessio rata sit et stabilis presens scriptum sigillorum suorum impressione roboraverunt Hiis testibus Radulpho persona ecclesie de Hengham Roberto persona ecclesie de Gelham Roberto persona ecclesie de Reddeswelle magistro Iohanne de Esse Ricardo filio Rineri Radulpho filio Willelmi Hugone de Lassandre et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter