utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880770

Charter Number: 00880770
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Lease
Date: 1242
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit frater Terricus de Nussa fratrum hospitalis Ierusalem humilis prior in Anglia salutem in Domino Noverit universitas vestra nos de communi assensu et voluntate capituli nostri dedisse concessisse et carta nostra confirmasse Simoni de Oddewelle et Margerie uxori sue pro beneficiis ab eisdem nobis collatis manerium nostrum de Codham integre cum omnibus terris et tenementis serviciis et possessionibus releviis et escaetis pratis et pasturis et omnibus aliis ad predictum manerium pertinentibus cum terra nostra de Claydun tenend et habend eisdem ad vitas suas ita quod quis eorum diucius vixerit manerium sic prenotatum ad vitam suam integre retinebit et post decessum eorum medietas omnium bonorum suorum in feodo dicti manerii tunc existencium penes nos una cum dicto manerio et omnibus suis pertinentiis sine aliqua contradiccione libere et solute remanebit Dicti vero Simon et Margeria servicium pro predictis tenementis debitis dominis feodorum tanquam attornati nostri annuatim persolvent Et nos insuper dictis Simoni et Margerie quoad vixerint dabimus per annum ulterius ex habundanti unam marcam de camera nostra scilicet ad Pascha percipiendam apud Batesford et duas robas per annum ad placitum nostrum dum tamen honestas Ad hec presenti carta obligavimus nos quod imperpetuum ad sumptus nostros inveniemus eisdem duos capellanos perpetuo celebraturos videlicet unum in capella quam dicti Simon et Margeria erexerunt in curia sua apud Gestingthorpe ministraturum imperpetuum pro eorum animabus et cuntis fidelibus alius vero ministrabit in domo hospitalis apud Mapeltrestede nomine dictorum Simonis et Margerie in commemoracionem beneficii sui pro vivis ac defunctis ad disposicionem magistri Et nos dictis Simoni et Margerie supradictum manerium nostrum sicut nos ipsum integrum habemus cum omnibus pertinentiis suis prout prenominatum est contra omnes mortales integre warantizabimus In cuius rei testimonium presenti scripto cirographato tam nos quam predicti Simon et Margeria sigilla nostra alternatim apposuimus Hiis testibus dominis Gilberto Pecche Radulpho filio Willelmi Hugone de Boues Roberto Curpaill Ingelero de Cantilupo Petro de Marevile militibus Willelmo de Newetun Gilberto filio Henrici Petro filio Ricardi Andrea filio Willelmi Henrico de Wicham Rogero de Besevile et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter