utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880774

Charter Number: 00880774
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1285 - 1295
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Gilbertus Pecche dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi domino Hugoni Golston[] pro homagio et servicio suo corpora Reginaldi Edrich[] et Asseline de Cure de Gestingthorpe nativorum meorum cum tota sequela de eis procreata et procreanda cum omnibus bonis suis et catallis mobilibus et immobilibus adeptis et adipiscendis una cum toto tenemento eorundem quod de me tenuerunt in villenagio in predicta villa de Gestingthorpe cum omnibus suis pertinentiis habenda et tenenda corpora predictorum Reginaldi et Asseline cum tota sequela et tenemento suo predictis sicut predictum est de me et heredibus meis et assignatis meis predicto Hugoni et heredibus suis et suis assignatis vel cuicumque seu quandocumque dicta corpora cum toto predicto tenemento et eorum pertinentiis dare vendere vel aliquo modo assignare voluerint libere quiete bene et in pace reddendo inde annuatim michi et heredibus meis unum clavum gariofili ad Pascha pro omnibus serviciis consuetudinibus sectis curiarum et aliis demandis Et ego predictus Gilbertus Pecche et heredes mei warantizabimus acquietabimus et defendemus corpora predictorum Reginaldi et Asseline cum tota sequela sua et toto tenemento sicut predictum est cum omnibus suis pertinentiis per predictum servicium contra omnes gentes imperpetuum In cuius rei testimonium presenti carte sigillum meum appossui Hiis testibus dominis Radulpho de Pebenechs Thoma de Bayhouse Ada de Nortest Iohanne de Lystun[] militibus Reginaldo de Selverlehe Iohanne de Ry Willelmo le botiller Roberto de Chelmesho Nicholao de Gestingthorpe clerico et Edmundo de Lydgate clerico et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter