utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880782

Charter Number: 00880782
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1270 - 1280
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Thomas filius Othonis miles dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Willelmo Lundreys pro homagio et laudabili servicio suo totum tenementum quod Paganus Cristemasse quondam tenuit in villa de Gestingthorpe scilicet in mesuagiis terris pratis pasturis viis semitis sepibus fossatis liberis exitibus et introitibus et omnibus aliis pertinentiis dicto tenemento spectantibus habendum et tenendum de me et heredibus meis predicto Willelmo et heredibus suis vel cuicumque dictum tenementum cum dictis pertinentiis dare vendere legare vel assignare voluerit et quandocumque voluerit libere quiete integre imperpetuum et hereditarie exceptis domibus religionis et Iudaismo reddendo inde annuatim michi et heredibus meis unum par calcariorum deauratorum vel sex denarios ad Pascha pro omnibus serviciis auxiliis consuetudinibus sectis omnium curiarum et aliis demandis salvis michi et heredibus meis duabus sectis curie mee per annum videlicet una ad Pascha et alia ad festum sancti Michaelis et servicio domini regis videlicet quantum pertinet ad tantum tenementum Et ego predictus Thomas et heredes mei vel mei assignati warantizabimus acquietabimus et defendemus dictum tenementum cum dictis pertinentiis predicto Willelmo et heredibus suis vel suis [assignatis] per predictum servicium contra omnes gentes imperpetuum In cuius rei testimonium huic carte sigillum meum apposui Hiis testibus dominis Roberto de Seint Germayn[] Gilberto Dyne Warino Dyne Roberto Dyne Petro de Becking[] Iohanne de Lystun[] Luce Morel[] Roberto de Chelmeshoo Ricardo de Othulvesho Hugone filio Rogeri Thoma de Cruce Willelmo de Leffeldewelle Nicholao clerico Iohanne le Waleys Hugone Ioy Iohanne page et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter