utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880787

Charter Number: 00880787
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1235 - 1240
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Iohannes Biddoy dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Simoni de Oddewelle et heredibus suis vel eius assignatis et heredibus eorum octo denarios redditus quos Robertus le lat[n]ur michi annuatim solebat reddere cum toto homagio eiusdem Roberti et heredum suorum de mesuagio quod iacet iuxta mesuagium Nicholai le Buc[] versus orientem habendos et tenendos illi et heredibus suis vel eius assignatis et heredibus eorum de me et heredibus meis libere et quiete hereditarie bene et in pace reddendo inde annuatim michi et heredibus meis unum obolum ad Pascha pro omnibus serviciis consuetudinibus et demandis Pro hac donacione et concessione et huius carte mee confirmacione dedit michi predictus Simon quatuor solidos de gersuma Et ego Iohannes et heredes mei warantizabimus predicto Simoni et heredibus suis vel eius assignatis et heredibus eorum predictos octo denarios redditus cum homagio Roberti le latur et heredum suorum per predictum servicium contra omnes homines et feminas Hiis testibus Petro filio Ricardi Ricardo filio Gilberti Ricardo Huraund[] Michaele Crouue Albrico filio Petri Ricardo de Wesheia Willelmo marescallo Rogero de Stistede Roberto fratre suo et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter