utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880795

Charter Number: 00880795
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1285 - 1295
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Nicholaus de Cruce de Gestingthorpe concessi dedi et hac mea presenti carta confirmavi domino Hugoni Goldston[] pro servicio suo et pro triginta solidis sterlingorum quos michi dedit in gersumam totam terram meam quam habui apud Collemannespet in villa de Gestingthorpe et abuttat ad unum capud super boscum domini de Gestingthorpe qui vocatur le Brooke et aliud capud super stratam qua itur versus domum meam de Cruce una cum tota terra adiacente quam Mabilia de Cruce tenuit in dotem per mortem patris mei tenendam et habendam totam dictam terram cum omnibus pertinentiis suis cum dicta dote adiacente quam dicta Mabilia dicto Hugoni dedit et quietum clamavit de capitalibus dominis feodi illius dicto Hugoni et heredibus vel assignatis suis quibuscumque vel quandocumque dictam terram cum tota dote predicta et cum omnibus pertinentiis suis dare vendere vel aliquo modo assignare voluerint libere quiete bene in pace hereditarie et imperpetuum reddendo inde annuatim predictis capitalibus dominis feodi illius duos denarios ad duos anni terminos videlicet ad Pascha unum denarium et ad festum sancti Michaelis unum denarium pro omnibus serviciis forincecis regiis preceptis tallagiis scutagiis consuetudinibus omnium curiarum sectis et omnibus demandis et serviciis que per reges vel per aliquos alios de terra predicta exigi poterunt vel vendicare Et ego predictus Nicholaus et heredes mei vel mei assignati dicto Hugoni et heredibus vel assignatis suis quibuscumque totam terram predictam cum dote predicta et cum omnibus aliis pertinentiis suis warantizabimus acquietabimus et defendemus inter alias terras nostras per predictum servicium contra omnes gentes imperpetuum In cuius rei testimonium huic presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus Reginaldo de Selverleye Roberto Pakeles Radulpho de Weyersden[] Galfrido filio Hugonis de Gestingthorpe Nicholao clerico de eadem Thoma filio Willelmi de eadem Waltero Morell[] Willelmo de Leffeldewelle Willelmo carpentario de Gestingthorpe et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter