utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880796

Charter Number: 00880796
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1230 - 1242
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Philippus filius Hugonis concessi et dedi et hac presenti carta mea confirmavi Simoni de Oddewelle et heredibus suis pro homagio et servicio suo sex denarios redditus annuatim scilicet de Waltero filio Sibile quinque denarios annuatim et de Roberto filio Sibile unum denarium annuatim ad duos terminos scilicet de Waltero filio Sibile ad Pascha duos denarios et obolum et de Roberto filio Sibile unum obolum et ad festum sancti Michaelis de Waltero duos denarios et obolum et de Roberto unum obolum habendos et tenendos de me et heredibus meis sibi et heredibus suis per liberum servicium scilicet pro uno quadrante ad Pascha pro omnibus serviciis et demandis Et ego Philippus filius Hugonis et heredes mei warantizabimus predicto Simoni de Oddewell[] et heredibus suis prenominatos sex denarios redditus per prenominato servicio contra omnes gentes Hiis testibus Iohanne de Hays et Michaele Craue Godefrido de L[is]tun[] Petro filio Ricardi Willelmo Scotico Ricardo de Othulveshoo Roberto de Chelmeshoo Rogero de Besevile Roberto fraunkeleyn[] Rogero filio Galfridi Iohanne de Besevile et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter