utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880798

Charter Number: 00880798
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1220 - 1230
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Arnoldus filius Malgeri dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Simoni de Oddewelle totum pratum meum cum omnibus pertinentiis suis in Gestingthorpe apud turbariam in valle de la Forde sine aliquo retenemento habendum et tenendum de me et de heredibus meis ipsi Simoni et cuicumque dare legare vel assignare voluerit et heredibus assignatorum imperpetuum hereditarie et quiete bene et in pace per liberum servicium unius denarii per annum solvendi scilicet ad nativitatem sancti Iohannis Baptiste pro omnibus serviciis et consuetudinibus auxiliis et exaccionibus ad me vel ad heredes meos pertinentibus Pro hac autem donacione et concessione et huius carte mee confirmacione devenit predictus Simon affidatus meus et dedit michi in gersumam quatuor solidos argenti quare ego Arnoldus et heredes mei warantizabimus predictum pratum cum pertinentiis suis prefato Simoni et cuicumque illud dare legare vel assignare voluerit et heredibus assignatorum contra omnes gentes per predictum servicium Hiis testibus Hugone de Laszandre Roberto de Wicham Willelmo de Wicham forestario Ordmar[o] parcario Willelmo de Topesfeld[] Alexandro de Chelmesho Galfrido filio Willelmi Willelmo Ioye Willelmo Prudhumme et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter