utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880806

Charter Number: 00880806
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1275 - 1285
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Gilbertus Dyne dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Petro de Othulvesho pro homagio et servicio suo et pro tresdecim marcis argenti quas michi premanibus dedit in gersumam totam illam cruftam cum sepibus et fossatis et omnibus aliis pertinentiis suis que vocatur Brome et Watlesford[] et que aliquando fuit Roberti Dyne patris mei et iacet in longitudine inter pratum meum quod vocatur Lefesonmedwe et campum qui vocatur Oddewellesfeld[] et abuttat ad unum capud super regale cheminum quo itur de Hengham ad Castrum apud Subery et ad aliud capud super pratum quod vocatur Tunmannemedwe habendam et tenendam de me et heredibus meis vel meis assignatis sibi et heredibus suis vel suis assignatis vel cuicumque quibuscumque et quandocumque dictam cruftam cum omnibus pertinentiis suis dare vendere vel aliquo modo assignare voluerit libere quiete bene in pace integre iure et hereditarie imperpetuum reddendo inde annuatim michi et heredibus meis vel meis assignatis predictus Petrus et heredes sui vel sui assignati duodecim denarios ad duos anni terminos videlicet ad festum sancti Michaelis sex denarios et ad Pascha sex denarios pro omnibus serviciis consuetudinibus exaccionibus auxiliis sectis curiarum et secularibus demandis salvo tamen servicio domini regis scilicet ad scutagium viginti solidorum unum obolum et ad plus plus et ad minus minus Et ego predictus Gilbertus et heredes vel mei assignati warantizabimus acquietabimus et in omnibus plenarie defendemus totam predictam cruftam cum omnibus pertinentiis suis predictis predicto Petro et heredibus suis vel suis assignatis per predictum liberum servicium contra omnes gentes imperpetuum Et ut hec mea concessio donacio et presentis carte mee confirmacio robur perhennis firmitatis habeant presens scriptum sigilli mei munimine roboravi Hiis testibus Reginaldo de Sylverley Ricardo de Othulvesho Roberto de Chelmesho Hugone filio Rogeri Nicholao clerico Willelmo de Leffeldewelle Nicholao de Cruce et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter