utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880810

Charter Number: 00880810
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1311
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Sarra filia et una heredum domini Gilberti Dyne in pura viduitate et in legia potestate mea dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Matilde filie mee et heredibus suis de corpore suo legitime procreatis quatuor acras terre mee iacentes in parochia de Gestingthorpe in diversis peciis per diversa loca quarum due acre iacent in Braggishamstall inter terram Rogeri de Abotteston ex parte una et terram Roberti wall et abuttat ad unum capud super Troutone lane et ad aliud super terram rectoris ecclesie de Gestingthorpe item due acre iacent in Homfeld in longitudine inter terram Roberti wall et Storemystrete et in latitudine inter terram Rogeri de Abotteston et terram Roberti wall habend et tenend predictam terram cum omnibus suis pertinentiis et cum liberis introitibus et exitibus de capitalibus dominis feodorum per servicia inde iure debita et consueta predicte Matilde et heredibus suis de corpore suo legitime procreatis et si contingat quod dicta Matilda sine herede de ipsa legitime procreata obierit volo et concedo quod tota predicta terra cum suis pertinentiis michi et Iohanne filie mee absque aliqua contradiccione plenarie revertatur Et ego predicta Sarra et heredes mei sive assignati predictam terram cum pertinentiis predicte Matilde et heredibus de corpore suo legitime procreatis warantizabimus et defendemus contra omnes gentes imperpetuum In cuius rei testimonium presenti carte sigillum meum apposui die dominica proxima post festum sancti Martini anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi quinto Hiis testibus Rogero de Abotteston Roberto wall Waltero Morell Galfrido warde Ricardo de Chelmesho Ricardo de Othulvesho et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter