utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880813

Charter Number: 00880813
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1311
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Sarra filia et una heredum domini Gilberti Dyne in pura viduitate et legia potestate mea dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Agneti filie mee duas pecias terre mee iacentes in villa de Gestingthorpe quarum una pecia iacet in campo vocato Throuton in longitudine inter terram hospitaliorum sancti Iohannis et terram Rogeri de Abotteston et in latitudine inter terram hospitaliorum et terram Rogeri de Abotteston item una pecia terre iacet in Walfeld in latitudine inter terram Ricardi Robyn et terram Avicie de Ecclesia dedi eciam et concessi eidem Agneti unam peciam terre mee iacentem in campo predicto in latitudine inter terram predicti Ricardi et terram Roberti wall et abuttat ad unum capud super terram domini Iohannis Botecurtt et ad aliud capud super regalem viam habend et tenend predictam terram cum suis pertinentiis cum liberis ingressibus et exgressibus predicte Agneti et heredibus de se legitime procreatis de capitalibus dominis feodi per servicia inde iure debita et consueta libere quiete bene et in pace hereditarie imperpetuum et si contingat quod predicta Agnes sine herede de corpore suo legitime procreato in fata discedat quod absit volo et concedo quod tota terra prenominata cum omnibus pertinentiis Iohanne filie mee et heredibus suis sive assignatis absque aliqua contradiccione seu calumpnia plenarie revertatur Et ego predicta Sarra et heredes mei sive assignati totam predictam terram cum omnibus suis pertinentiis predicte Agneti et heredibus suis ut predictum est contra omnes gentes warantizabimus inperpetuum In cuius rei testimonium presenti carte sigillum meum apposui die dominica proxima post festum sancti Martini anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi quinto Hiis testibus Rogero de Abotteston Roberto wall Waltero Morell Galfrido warde Iohanne sissore Iohanne Robyn Willelmo page Ricardo de Chelmesho Ricardo de Otheleshoo Iohanne de la Hyde et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter