Charter Document - 00880814
Charter Number: 00880814
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1341
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1341
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Sarra filia domini Gilberti Dyne militis de Gestingthorpe concessi dimisi et hac presenti carta mea confirmavi Waltero filio Willelmi de Wotton et heredibus suis et suis assignatis quod omnia terre et tenementa cum omnibus pertinentiis suis que et quas predictus Willelmus de Wotton et Iohanna uxor eius tenent ad terminum vite mee de hereditate mea in villa de Gestingthorpe Hengham Castri Mapeltristede magna et Mapeltristede parva et que post mortem meam ad heredes meos reverti deberent post decessum meum integre remaneant prefato Waltero et heredibus suis et suis assignatis tenend de capitalibus dominis feodorum libere et in feodo per servicia que ad dicta tenementa pertinent imperpetuum Et ego predicta Sarra et heredes mei omnia predicta terras et tenementa ut in mesuagiis terris pratis pasturis boscis redditibus wardis releviis escaetis herietis viis semitis communis et cum omnibus aliis suis pertinentiis cum acciderint predicto Waltero heredibus suis et suis assignatis contra omnes gentes warantizabimus imperpetuum In cuius rei testimonium huic presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus Waltero de Rouhey Thoma atte Park Ricardo de Otheleshoo Ricardo de Chelmesho Roberto page et aliis Datum apud Gestingthorpe die martis proxima post festum sancti Luce evangeliste anno regni regis Edwardi tercii a conquestu quintodecimo