utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880819

Charter Number: 00880819
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1297
Date Type: Internal, Calendar, Feast, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Felicia filia Nicholai quondam vicarii de Gestingthorpe dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Ade Goldston pro homagiis et serviciis suis et pro quadam summa pecunie sue quam michi dedit premanibus in gersumam unam peciam prati quod quidem pratum pater meus et feoffator meus quondam emit de Reginaldo de Silverley iacentem apud le Lowe inter pratum Ricardi Vys de leu et feodum Willelmi de Goldyngham et abuttat super stagnum molendini de Bellocampo utrum ibi habeatur magis vel minus cum omnibus pertinentiis ad predictam peciam prati habend et tenend sibi et heredibus vel assignatis suis de capitalibus dominis feodi illius vel cuicumque vel quandocumque dictam peciam prati dare vendere vel aliquo modo assignare voluerint libere quiete bene et in pace iure hereditarie imperpetuum reddendo inde annuatim capitalibus dominis feodi illius servicium inde debitum et consuetum Et ego predicta Felicia heredes vel assignati mei warantizabimus acquietabimus et in omnibus defendemus predictam peciam prati cum omnibus pertinentiis suis dicto Ade heredibus vel assignatis suis contra omnes gentes imperpetuum Et ut hec donacio concessio et presentis carte mee confirmacio rata sit et stabilis huic presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Alano de Goldyngham Iohanne de Wastohll militibus Nicholao clerico Galfrido warde Thoma warde Waltero Morell Willelmo de Leffeldewelle et aliis Datum apud Gestingthorpe die veneris proxima post festum sancti Petri in Cathedra anno regni regis Edwardi vicesimo quinto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter