utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880828

Charter Number: 00880828
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1303
Date Type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus de Longo bosco de Gosfeud concessi dedi et hac presenti carta mea confirmavi Ricardo filio meo totam terram meam in villa de Gestingthorpe que michi accidit nomine hereditarii post mortem Amabilie sororis mee que fuit uxor cuiusdam Willelmi [le] Lundreys in predicta villa de Gestingthorpe cum sepibus et fossatis sicut includitur cum viis semitis communis pascuis pasturis et cum omnibus aliis suis pertinentiis et aisiamentis predicte terre aliquo modo spectantibus habend et tenend totam predictam terram cum sepibus et fossatis sicut includitur cum viis semitis communis pascuis pasturis et cum omnibus aliis suis pertinentiis et aisiamentis predicte terre quoquo modo spectantibus ut predictum est cum liberis introitibus et exitibus predicto Ricardo et heredibus suis vel suis assignatis de capitalibus dominis feodi illius et cuicumque seu quandocumque dictam terram cum suis pertinentiis ut predictum est dare vendere legare vel aliquo [alio] modo assignare voluerit libere quiete bene in pace integre iure hereditarie et imperpetuum reddendo inde annuatim capitalibus dominis feodi illius servicia inde de iure debita et consueta pro omnibus aliis serviciis consuetudinibus et secularibus demandis salvo tamen sectis duarum curiarum annuatim predictis capitalibus dominis feodi illius faciendis secundum rationabilem sumonicionem Et ego predictus Willelmus et heredes mei totam predictam terram cum pertinentiis suis ut predictum est predicto Ricardo et heredibus suis vel suis assignatis contra omnes gentes warantizabimus imperpetuum In cuius rei testimonium huic presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus Waltero Morell Thoma warde Galfrido warde Willelmo de Leffeldewelle Radulpho fabro Thoma spelung Iohanne clerico et aliis Datum apud Gosfeld die mercurii in septimana Pasche anno regni regis Edwardi tricesimo primo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter