utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880831

Charter Number: 00880831
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1309
Date Type: Internal, Feast, Regnal, Lunar
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus filius Willelmi de Longo bosco de Gosfeld dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Ricardo de Othulvesho de Gestingthorpe et Avicie uxori sue totam terram et tenementa quam habui vel aliquo alio modo habere potui in villa de Gestingthorpe quam Willelmus Londreys quondam tenuit in predicta villa de Gestingthorpe videlicet tria crufta sicut includuntur sepibus et fossatis et cum omnibus pertinentiis suis habend et tenend predicta tria crufta cum omnibus suis pertinentiis de capitali domino eiusdem feodi predicto Ricardo et Avicie uxori sue et heredibus dicti Ricardi de Othulvesho libere quiete integre bene et in pace reddendo inde annuatim domino capitali eiusdem feodi omnia servicia et iure inde debita et consueta Et ego predictus Ricardus et heredes mei sive assignati totam predictam terram cum omnibus suis pertinentiis predictis Ricardo et Avicie uxori sue et heredibus dicti Ricardi warantizabimus acquietabimus et plenarie defendemus contra omnes gentes imperpetuum In cuius rei testimonium huic presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus Galfrido warde Waltero Morell Ricardo de Chelmesho Thoma warde Thoma Prudomme et aliis Datum apud Gestingthorpe die lune proxima post festum sancti Iacobi apostoli anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi tercio
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter