utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880835

Charter Number: 00880835
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1334
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Pateat universis per presentes quod ego Ricardus Othelesho de Gestingthorpe remisi et omnino pro me et heredibus meis quietum clamavi domino Roberto vicario ecclesie de Gestingthorpe predicta totum ius et clameum quod habui habeo seu aliquo modo habere potui vel potero in uno mesuagio cum quadam pecia terre adiacentis simul cum gardino et omnibus aliis suis pertinentiis prout sepibus et fossatis includuntur una cum tribus peciis prati divisim iacentibus in villa prenominata prout in quadam carta feoffamenti inde confecta plenius continetur ita videlicet quod nec ego predictus Ricardus nec heredes mei nec aliquis per nos seu nomine nostro in predicto mesuagio cum predicta terra adiacente nec in predictis tribus peciis prati cum pertinentiis aliquod ius vel clameum de cetero exigere vel vendicare poterimus in futuro In cuius rei testimonium huic presenti carte sigillum meum apposui Datum apud Gestingthorpe die exaltacionis sancte crucis anno regni regis Edwardi tercii a conquestu octavo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter