utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880841

Charter Number: 00880841
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1340
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Petrus Perpund de Mapeltrestede magna et Elizabeth uxor mea dedimus concessimus et hac presenti carta nostra confirmavimus Ricardo de Othelesho de Gestingthorpe et Agneti uxori sue et eorum heredibus totam pasturam nostram quam habemus apud Furdemedwe in Gestingthorpe adeo plene et integre sicut illam tenuimus die confectionis presentis carte habend et tenend dictam pasturam cum omnibus suis pertinentiis predictis Ricardo et Agneti et eorum heredibus et assignatis de capitalibus dominis feodi illius per servicia que inde debentur imperpetuum Et nos predicti Petrus et Elizabeth et heredes nostri totam predictam pasturam cum suis pertinentiis predictis Ricardo et Agneti et eorum heredibus et assignatis ut supradictum est contra omnes gentes warantizabimus imperpetuum In cuius rei testimonium huic presenti carte sigilla nostra apposuimus Datum apud Gestingthorpe die dominica proxima ante festum sancti Ambrosii episcopi anno regni Anglie regis Edwardi tercii a conquestu quartodecimo et sui regni vero Francie primo Hiis testibus Thoma warde Ricardo de Chelmesho Simone Chons Thoma atte Park Galfrido Chorthose et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter