utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880844

Charter Number: 00880844
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1235 - 1242
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ailmerus ad Fraxinum de Halstede concessi et dedi et hac mea carta confirmavi Simoni de Oddewelle pro homagio et servicio suo et pro quinque solidis sterlingorum quos ipse michi dedit in gersummam sex denarios redditus quos Walterus filius Radulphi de la Ho michi debuit cum toto homagio et servicio eiusdem Walteri absque ullo retinemento tenendum et habendum predictum redditum de me et heredibus meis sibi et assignatis suis bene et in pace libere et quiete plenarie et hereditarie reddendo inde michi et heredibus meis ad scutagium viginti solidorum cum evenerit unum denarium et ad plus plus et ad minus minus pro omnibus serviciis consuetudinibus et demandis Et ego predictus Ailmerus et heredes mei warantizabimus predictum redditum cum omnibus prenominatis predicto Simoni et assignatis eius per predictum servicium contra omnes gentes Hiis testibus Petro filio Ricardi Ricardo filio Gilberti Ricardo Huraund[] Rogero Gernun Albrico filio Petri Ailmero filio Osberti Iohanne filio Willelmi et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter