utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880848

Charter Number: 00880848
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1338
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Gilbertus filius Nicholai Burdeleys de Gestingthorpe dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Simoni Chanz de Fordeham duas partes unius mesuagii iacentis in villa de Gestingthorpe predicta prout includitur sepibus et fossatis duas pecias terre arabilis iacentes in villa de Mapeltrestede magna quarum una pecia terre iacet in campo Petri Perepund et alia pecia iacet inter boscum domini abbatis de Stratford ex una parte et terram Radulphi fiuz Raufi ex altera parte et abuttat ad unum capud super boscum Petri Perepund et ad aliud capud super boscum hospitalis sancti Iohannis duas pecias prati quarum una pecia iacet in prato vocato Goldinghamcyed et abuttat ad unum capud super vivariam Iohannis atte Melne et alia pecia iacet in villa de Gestingthorpe in longitudine iuxta pratum dicti hospitalis et abuttat ad unum capud super tenementum rectoris ecclesie de Gestingthorpe et ad aliud capud super tenementum Ricardi de Othelesho duas partes unius grave iacentis in villa de Gestingthorpe inter terram Thome atte Park ex una parte et terram dicti hospitalis ex altera parte et abuttat ad unum capud super terram dicti Thome et terram Sarre de Mariball et ad aliud capud super terram dicti hospitalis homagia et servicia Eve quondam relicte Ricardi Ede Alicie Robyn Ricardi de Othelesho et Iohannis Baldewyne cum pertinentiis suis una cum reversione tercie partis unius mesuagii [et] trium acrarum terre iacencium sub predicto mesuagio tercie partis duarum peciarum prati ac eciam tercie partis cuiusdam grave prenominate que quidem tenementa Lora que fuit uxor Nicholai Burdeleys mater mea tenet nomine dotis de hereditate mea concessi et dedi et hac presenti carta mea confirmavi predicto Simoni reversionem unius mesuagii et tocius terre quondam Willelmi Stace et tocius terre iacentis in campo vocato Langemere cum pertinentiis suis iacente in villa de Gestingthorpe predicta quam predicta Lora tenet ad terminum vite de hereditate mea habend et tenend predictas duas partes predicti mesuagii cum predictis terra prato et grava cum reversione tercie partis cum acciderit cum homagiis et serviciis predictorum Eve Alicie Ricardi et Iohannis cum pertinentiis suis ac eciam cum reversione predictarum trium acrarum prout iacent sub predicto mesuagio et predicte terre iacentis in campo vocato Langemere una cum reversione mesuagii et tocius terre Willelmi Stace cum acciderint cum omnibus pertinentiis suis predicto Simoni heredibus et assignatis suis de capitalibus dominis feodorum illorum per servicia inde eis de iure debita et consueta Et ego predictus Gilbertus et heredes mei predictum mesuagium terras pratum et gravam predictam et omnia tenementa predicta cum reversione eorundem cum acciderit simul cum homagiis et serviciis predictorum Eve Alicie Ricardi et Iohannis cum omnibus pertinentiis ad predicta mesuagium terras pratum et gravam et tenementa et ad homagia et servicia predicta quoquo modo spectantibus seu ad reversionem eorundem cum acciderit predicto Simoni Chanz heredibus et assignatis suis contra omnes gentes imperpetuum warantizabimus In cuius rei testimonium huic presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus Ricardo de Othelesho Thoma le warde Roberto le warner Thoma atte Park Willelmo de Leffeldewelle Iohanne speling Roberto fabro et aliis Datum apud Gestingthorpe die dominica proxima post festum sancti Marci evangeliste anno regni regis Edwardi tercii post conquestum duodecimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter