utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880854

Charter Number: 00880854
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1334
Date Type: Internal, Feast, Regnal, Lunar

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Iohannes de Bottecurtt miles dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Ricardo de Odelesho unam peciam prati prout metis et bundis dividitur iacentem in villa de Gestingthorpe in prato vocato Wattelisfordemedwe inter pratum Ricardi de Chelmesho ex parte una et terram rectoris ecclesie de Gestingthorpe ex altera et abuttat unum capud super pratum decani et capituli sancti Pauli London et aliud capud super pratum Gilberti Gyle in escambium pro una pecia prati sicut metis et bundis dividitur iacentis in villa de Beuchaump Willelmi in prato vocato Lytile Polemedwe habend et tenend predictam peciam prati cum pertinentiis sicut metis et bundis dividitur nomine escambii ut predictum est predicto Ricardo heredibus et assignatis suis de capitalibus dominis feodi illius per servicia inde debita et consueta Et ego predictus Iohannes et heredes mei predictam peciam prati cum pertinentiis sicut metis et bundis dividitur nomine escambii ut predictum est predicto Ricardo heredibus et assignatis suis contra omnes gentes warantizabimus imperpetuum In cuius rei testimonium huic presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus Edmundo botiler Iohanne le fermer Ricardo de Chelmesho Thoma atte Parke Thoma warde et aliis Datum apud Beuchaump Willelmi die lune proxima post festum nativitatis sancti Iohannis Baptiste anno regni regis Edwardi tercii a conquestu octavo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter