utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880856

Charter Number: 00880856
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1339
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus hoc presens scriptum visuris vel audituris Iohannes filius Willelmi Stace de Gestingthorpe salutem in Domino sempiternam Noveritis me concessisse remisisse et omnino pro me et heredibus meis imperpetuum quietum clamasse Simoni Chance de Fordham totum ius et clameum quod habeo vel habui seu aliquo iuris titulo habere potero in uno mesuagio curtilagio et una crofta terre sicut sepibus et fossatis in longitudine et latitudine includitur cum communis et aisiamentis et omnibus aliis pertinentiis predicto mesuagio et terre quoquo modo spectantibus sine ullo retenemento habend et tenend omnia predicta tenementa cum pertinentiis et commoditatibus predicto Simoni heredibus et assignatis suis de capitalibus dominis feodi per servicia inde de iure debita et consueta ita quod nec ego predictus Iohannes nec heredes mei nec aliquis nomine nostro aliquid iuris vel clamei in predictis tenementis cum pertinentiis de cetero exigere vel vendicare poterimus Et ego predictus Iohannes et heredes mei omnia et singula predicta tenementa cum omnibus et singulis pertinentiis suis predicto Simoni et heredibus suis contra omnes gentes warantizabimus imperpetuum In cuius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Datum apud Gestingthorpe die sabbati in vigilia sancti Iacobi apostoli anno regni regis Edwardi tercii post conquestum terciodecimo Hiis testibus Thoma atte Park Ricardo de Chelmesho Ricardo de Othelisho Thoma warde Iohanne carpentar[io] Willelmo de Leffeldewelle Thoma Ramage et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter