utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880858

Charter Number: 00880858
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1340
Date Type: Internal, Feast, Regnal, Lunar

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus de Chelmesho de Gestingthorpe dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Thome Stace de eadem et Dionisie uxori sue unam peciam terre mee arabilis iacentis in predicta villa de Gestingthorpe videlicet inter terram Iohannis ad Crucem ex parte una et terram dicti Ricardi de Chelmeshoo ex parte altera sicut dividitur metis et bundis uno capite abuttante super croftam dicti Iohannis ad Crucem et alio capite super regalem viam ducentem de ecclesia de Gestingthorpe predicta versus villam de Halstede habend et tenend predictam peciam terre predictis Thome Dionisie uxori sue et heredibus vel assignatis predicti Thome de capitalibus dominis feodi illius per servicia inde debita et de iure consueta Et ego predictus Ricardus et heredes mei vel mei assignati predictam peciam terre cum liberis introitibus et exitibus cum omnibus suis pertinentiis predictis Thome Dionisie uxori sue et heredibus vel assignatis predicti Thome contra omnes gentes warantizabimus imperpetuum In cuius rei testimonium huic presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus Ricardo de Otheleshoo Thoma warde Thoma atte Park Willelmo de Leffeldewelle Iohanne carpentario et aliis Datum apud Gestingthorpe predictam die lune proxima post festum Epiphanie Domini anno regni regis Edwardi tercii a conquestu terciodecimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter