utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880861

Charter Number: 00880861
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1369
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Dionisia Stace de Gestingthorpe dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Waltero de Wotton de eadem unum mesuagium cum domibus super edificatis cum suis pertinentiis iacens in villa predicta inter terram dicti Walteri ex una parte et stratam ducentem de ecclesia de Gestingthorpe versus Halstede et abuttat unum capud super terram dicti Walteri et aliud capud super stratam que ducit versus Suthbury habend et tenend predictum mesuagium cum domibus desuper edificatis et omnibus suis pertinentiis predicto Waltero heredibus et assignatis suis de capitalibus dominis feodi illius per servicia inde debita et de iure consueta imperpetuum Et ego predicta Dionisia et heredes mei totum predictum mesuagium cum domibus desuper edificatis et cum suis pertinentiis predicto Waltero heredibus et assignatis suis contra omnes gentes warantizabimus imperpetuum In cuius rei testimonium presentibus sigillum meum apposui Hiis testibus Roberto atte Park Rogero Gile Thoma warde Willelmo Saleman Roberto Ede et aliis Datum apud Gestingthorpe predictam die martis in vigilia sancti Marcii evangeliste anno regni regis Edwardi tercii a conquestu quadragesimo tercio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter