utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880871

Charter Number: 00880871
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1340
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus hoc presens scriptum visuris vel audituris Sarra que fuit uxor Radulphi de Wetherden salutem in Domino Noveritis me remisisse relaxasse et omnino de me et heredibus meis imperpetuum quietum clamasse Willelmo de Wotton heredibus suis et suis assignatis totum ius meum et clameum quod habui vel aliquo modo habere potui in una pecia terre cum pertinentiis iacentis in villa de Mapeltrestede magna inter terram quondam Hugonis de Shormad ex parte una et regiam viam ducentem de domo dicti Hugonis versus pontem de Mapeltrestede predicta ita videlicet quod nec ego predicta Sarra nec heredes mei nec aliquis nomine meo aliquid iuris vel clamei in predicta pecia terre cum pertinentiis de cetero exigere vel vendicare poterimus in futurum Et ego predicta Sarra et heredes mei totam predictam peciam terre cum pertinentiis predicto Willelmo et heredibus suis et suis assignatis contra omnes gentes warantizabimus imperpetuum In cuius rei testimonium huic quiete clamacioni sigillum meum apposui Hiis testibus Ricardo de Othelesho Thoma atte Park Thoma warde Rogero Boket Iohanne Louekyn et aliis Datum apud Mapeltrestede predictam die veneris proxima post festum annunciacionis beate Marie anno regni regis Edwardi tercii a conquestu quarto decimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter