utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880874

Charter Number: 00880874
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1368
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit Thomas warde de Gestingthorpe salutem in Domino Noveritis me per presens scriptum remisisse et omnino quietum clamasse Waltero Wotton de dicta villa de Gestingthorpe totum ius et clameum quod habeo vel in futurum habere potero in omnibus terris et tenementis que fuerunt Rogeri de Othelesho que quidem terras et tenementa predictus Walterus et ego habuimus coniunctim ex feoffamento predicti Rogeri ita quod nec ego predictus Thomas warde nec heredes mei nec aliquis nomine nostro in omnibus predictis terris seu tenementis aliquid iuris clamei de cetero titulo quocumque exigere vel vendicare poterimus In cuius rei testimonium presenti scripto quiete clamancie sigillum meum apposui Hiis testibus domino Iohanne de Goldingham Iohanne Hauewode Simone Longe Roberto atte Park Thoma Chelmesho et aliis Datum apud Gestingthorpe die dominica proxima post festum sancti Michaelis archaungeli anno regni regis Edwardi tercii a conquestu quadragesimo secundo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter