utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880881

Charter Number: 00880881
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1369
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Robertus de Southestrete de Gestingthorpe dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Waltero filio Walteri de Wotton unam peciam terre cum pertinentiis et unam peciam prati cum pertinentiis que quidem pecia terre iacet in villa de Gestingthorpe predicta inter terram Walteri de Wotton ex utraque parte in campo vocato Lytillongwodesfeld et predicta pecia prati iacet in eadem villa in prato vocato Wauthemed inter pratum quondam Iohannis atte Crouche ex una parte et pratum quondam Ricardi Hothelysho ex altera parte habend et tenend dictam peciam terre et dictam peciam prati cum omnibus suis pertinentiis predicto Waltero filio Walteri de Wotton heredibus suis et suis assignatis de capitalibus dominis feodi illius per servicia inde debita et de iure consueta Et ego predictus Robertus et heredes mei predictas pecias terre et prati cum suis pertinentiis predicto Waltero filio Walteri de Wotton et heredibus suis et suis assignatis contra omnes gentes warantizabimus imperpetuum In cuius rei testimonium huic presenti carte mee sigillum meum apposui Hiis testibus Roberto atte Park Thoma de Chelmesho Rogero Gyle Willelmo Saleman Thoma warde et aliis Datum apud Gestingthorpe predictam die martis proxima ante festum Nativitatis sancti Iohannis Baptiste anno regni regis Edwardi tercii post conquestum quadragesimo tercio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter