utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880883

Charter Number: 00880883
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement, Exchange
Date: 1318
Date Type: Internal, Feast, Regnal, Lunar

map View Map
Charter:
Hec est convencio facta inter Nicholaum Burdeleys ex parte una et dominum Iohannem Botecurte et Matildam uxorem eius ex parte altera videlicet quod predictus Nicholaus dedit concessit et hac presenti carta sue confirmavit domino Iohanni Botecurte et Matilde uxori sue in escambium unum mesuagium simul cum omnibus terris et tenementis cum suis pertinentiis que Asselina de Cure quondam de dicto Nicholao tenuit in villinagium in villa de Gestingthorpe preterea idem Nicholaus dedit et concessit eisdem domino Iohanni et Matilde uxori eius in escambium homagium et servicium Sarre quondam uxoris Radulphi de Wetherden homagium et servicium Thome de la Park et Clemencie uxoris sue et homagium et servicium Thome filii et heredis Rogeri de Abottestone que servicia predicti Sara Thomas Clemencia et Thomas de Abottestone predicto Nicholao solebant reddere de manerio de Mariehalle in dicta villa de Gestingthorpe habend et tenend dictis domino Iohanni et Matilde uxori eius et heredibus dicti domini Iohannis et assignatis suis omnia predicta tenementa cum serviciis predictorum liberorum tenencium cum wardis releviis escaetis et cum omnibus aliis pertinentiis suis de capitalibus dominis illius feodi per servicia inde debita et de iure consueta imperpetuum Et predictus Nicholaus et heredes sui omnia predicta tenementa cum serviciis predictorum liberorum tenencium cum omnibus pertinentiis suis ut predictum est predictis domino Iohanni et Matilde uxori eius et heredibus dicti domini Iohannis et assignatis suis contra omnes gentes warantizabunt imperpetuum Pro hac autem donacione et concessione concesserunt et dederunt predicti dominus Iohannes et Matilda eidem Nicholao et Elianore uxori eius in escambio unum mesuagium et terram quam Willelmus Stace quondam de eisdem domino Iohanne et Matilde uxore eius tenuit in Gestingthorpe et totum campum integrum vocatum Langemere iacentem in eadem villa cum sepibus fossatis viis semitis communis et omnibus aliis pertinentiis suis habend et tenend predictum mesuagium et predictam terram cum omnibus pertinentiis suis de capitali domino eiusdem feodi dicto Nicholao et Elianore uxori sue et heredibus vel assignatis dicti Nicholai imperpetuum Et dicti dominus Iohannes et Matilda et heredes sui predictum mesuagium et terram cum omnibus suis pertinentiis prenominatis predictis Nicholao et Elianore et heredibus vel assignatis predicti Nicholai contra omnes gentes warantizabunt imperpetuum In cuius rei testimonium huic presenti carte indentate partes alternatim sigilla sua apposuerunt Hiis testibus domino Willelmo filio Radulphi domino Iohanne de Lystone domino Iohanne de Burcer militibus Willelmo de Beuchamp Iohanne de Hynlonde Willelmo Dyne Ricardo de Othelisho Waltero Morell Ricardo de Chelmesho et aliis Datum apud Gestingthorpe die lune proxima ante festum ascencionis domini anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi undecimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter