utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880884

Charter Number: 00880884
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1329
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes Botecourt filius domini Iohannis Botecourt salutem in Domino Noveritis me pro salute anime mee et antecessorum meorum ac ad instanciam fratris Leonardi de Tybertis locumtenentis summi magistri hospitalis sancti Iohannis Ierusalem in Anglia concessisse remisisse relaxasse et omnino de me et heredibus meis quietum clamasse priori hospitalis sancti Iohannis Ierusalem et fratribus eiusdem domus imperpetuum totum ius et iuris clameum quod habui vel aliquo modo habere potui in omnibus terris tenementis redditibus homagiis fidelitatibus et serviciis quibuscumque in dominico et servicio universo que predicti prior et fratres habent et tenent in villis de Gestingthorpe Bellocampo Willelmi vel alibi ubicumque cum suis pertinentiis remitto eciam predictis priori et fratribus omnimodas acciones et demandas quascumque reales et personales in toto servicio et dominico omnium predictarum terrarum et tenementorum cum pertinentiis suis ut predictum est per presentes ita quod nec ego predictus Iohannes nec heredes mei nec aliquis per me vel nomine meo aliquid iuris vel clamei in predictis terris tenementis redditibus homagiis fidelitatibus serviciis accionibus et demandis quibuscumque in dominico et servicio universo cum suis pertinentiis exigere vel vendicare poterimus nec debemus imperpetuum set volo et concedo pro me et heredibus meis quod predicti prior et fratres et omnia tenementa terre redditus [et] servicia quecumque cum suis pertinentiis de omnibus serviciis et de quorumcumque serviciis calumpniis accionibus et demandis universis penes me [et] heredes meos sint quieti et exonerati imperpetuum et quod habeant et teneant in puram et perpetuam elemosinam sicut de antecessoribus meis prius tenuerunt In cuius rei testimonium huic presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Iohanne Dyne de Halstede milite Edmundo botiler Petro Perpount Ricardo Othelesho Waltero Morell[] et aliis Datum apud Bellumcampum Willelmi die mercurii proxima [post] festum sancti Georgii anno regni regis Edwardi tercii post conquestum tercio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter