Charter Document - 00880886
Charter Number: 00880886
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Receipt
Date: 1348 - 1349
Date Type: Internal, A.D., Calendar
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Receipt
Date: 1348 - 1349
Date Type: Internal, A.D., Calendar
View Map
Charter:
Universis pateat per presentes quod ego Willelmus Ruther serviens apud manerium comitis Suthfolc que vocatur Netherhalle in villa de Gestingthorpe recepi et habui decem solidos et octo denarios de preceptore domus hospitalis de Mapeltrestede parva per manus Willelmi de Witham tunc servientis dicti preceptoris die confectionis presencium in quibus preceptor dicti domus hospitalis ratione quorundam defectuum sect[arum] cur[iarum] per ipsum attractum quampluries videlicet in anno domini regis nostri Edwardi tercii vicesimo primo octo solidorum et octo denariorum et nunc in anno dicti regis nostri vicesimo secundo videlicet a festo sancti Michaelis usque ad idem festum proxime sequensem pro fine dict[arum] sect[arum] cur[iarum] duos solidos michi serviente tenebatur in nomine dicti comitis de quibus quidem decem solidis [et octo denariis] ut supradictum est fateor me esse pacatum et fore quietum per presentes In cuius rei testimonium huic presenti litere acquietacionis sigillum meum apposui Hiis testibus Thoma Chelmesho Roberto Pott Willelmo Robyn et aliis Datum apud manerium de Netherhalle primo die idus ianuarii anno incarnacionis domini millesimo trecentesimo quadragesimo octo