utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880887

Charter Number: 00880887
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1359
Date Type: Internal, Feast, Regnal, Lunar

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus Christi fidelibus quod ego Robertus de Northburgh rector ecclesie de Colnewake concessi remisi et omnino de me et heredibus meis imperpetuum quietum clamavi Iohanni Morel de Gestingthorpe heredibus et assignatis suis totum ius meum et clameum quod habeo habui vel aliquo modo habere potui seu potero in sex denariis annui redditus percipiendis annuatim de quadam crofta terre vocata Remete parva iacente in Gestingthorpe simul cum wardis releviis heriettis maritagiis et cum omnibus aliis pertinentiis ad predictum redditum spectantibus ita quod nec ego predictus Robertus nec heredes mei nec aliquis per me seu nomine meo quicquam iuris seu clamei in predicto redditu de cetero exigere seu vendicare poterimus in futurum set ab omni accione iuris simus exclusi per hoc scriptum In cuius rei testimonium huic presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Waltero de Panymere Thoma warde Roberto Hackesofte Iohanne Tebold Rogero Toterych et aliis Datum apud Gestingthorpe die lune proxima post festum nativitatis beate Marie virginis anno regni regis Edwardi tercii post conquestum tricesimo tercio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter