utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880890

Charter Number: 00880890
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1285 - 1297
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis ad quos presens scriptum pervenerit Isabella de Oddewelle salutem in Domino Noverit universitas vestra me concessisse remisisse ad omnino quietum clamasse pro me et heredibus meis Ade Goldston[] heredibus vel assignatis suis totum ius et clameum quod habui vel aliquo iure et ratione habere potero in octodecim denariis et dimidia libra cimini annui redditus quos percipere solebam de priore hospitalis sancti Iohannis Ierusalem in Anglia pro terris et tenementis que de me tenuit in villa de Gestingthorpe una cum homagiis releviis sectis curiarum et omnibus aliis serviciis dicti prioris et successorum suorum et omnibus aliis pertinentiis et rebus cuntis de eisdem aliquo iure provenientibus sine ullo retenemento tenenda et habenda dicto Ade heredibus vel assignatis de capitalibus dominis feodi illius libere quiete bene hereditarie et imperpetuum ita quod nec ego dicta Isabella aut heredes mei aut assignati mei nec aliquis ex parte nostra aliquid iuris vel clamei in dictis redditibus homagiis sectis curiarum et omnibus aliis serviciis et pertinentiis suis ut supradictum est exigere vel vendicare poterimus imperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Iohanne de Wastoill[] Iohanne de Ry Reginaldo de Silverleye Ricardo clerico de Wicham Roberto de Chelmesho Nicholao clerico de Gestingthorpe Gilberto de Leffeldewelle Ricardo Burdeleys clerico et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter