utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880893

Charter Number: 00880893
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1275 - 1290
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Iohannes de Bovil[] miles et Iohanna uxor mea concessimus relaxavimus et omnino quietum clamavimus de nobis et heredibus nostris Isabelle de Odewell[] et heredibus suis totum ius et clameum vel vendicamentum quod habuimus vel aliquo modo habere potuimus in uno mesuagio cum omnibus suis pertinentiis quod vocatur Oddewell[] iacente in villa de Gestingthorpe simul cum terris arabilibus pratis pascuis et pasturis viis semitis boscis sepibus redditibus consuetudinibus libertatibus et omnibus aliis aisiamentis ad predictum mesuagium pertinentibus tam infra villam quam extra sine aliquo retenemento ita tamen quod nec ego predictus Iohannes de Bovile nec Iohanna uxor mea nec heredes nostri nec assignati nostri nec aliquis pro nobis neque in nomine nostro aliquod iuris clameum vel vendicamentum in predicto mesuagio nec in predicto tenemento neque in aliquibus pertinentiis ad dictum tenementum tangentibus ut predictum est exigere clamare vel vendicare de cetero poterimus In cuius rei testimonium huic scripto presenti sigilla nostra apposuimus Hiis testibus dominis Willelmo de Bovile Rogero de Huntifeld[] Iohanne de Bagorde Roberto Burneull[] Reginaldo de Silverleye Roberto de Chelmesho Petro de Odelesho Iohanne filio Roberti de Beuchaump Willelmo de Leffeudewelle Hugone filio Galfridi Nicholao clerico et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter