utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880894

Charter Number: 00880894
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1240
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Chelmesford in crastino sancti Iohannis Baptiste anno regni regis Henrici filii regis Iohannis vicesimo quarto coram Willelmo de Ebor[aco] preposito Beverl[e] Henrico de Bathon[ia] Rogero de Thurkilby et Gilberto de Preston iusticiariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Isabellam de Odewell petentem et Simonem de Odewell et Margeriam uxorem eius tenentes de quinquaginta acris terre et uno mesuagio cum pertinentiis in Gestingthorpe Unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Simon et Margeria recognoverunt totam predictam terram et mesuagium cum pertinentiis esse ius ipsius Isabelle Et pro hac recognicione fine et concordia eadem Isabella concessit predictis Simoni et Margerie totam predictam terram cum pertinentiis excepto predicto mesuagio et tribus acris terre cum pertinentiis iacentibus iuxta predictum mesuagium versus occidentem que eidem Isabelle et heredibus suis remanent quiete imperpetuum habend et tenend eisdem Simoni et Margerie et heredibus suis imperpetuum reddendo inde per annum septem denarios ad duos terminos scilicet medietatem ad festum sancti Michaelis et alteram medietatem ad Pascha et faciendo inde ad scutagium viginti solidorum quando evenerit triginta et tres denarios et ad plus plus et ad minus minus pro omni servicio et exaccione ita quod si predictus Simon obierit et predicta Margeria superstes fuerit eadem Margeria et heredes sui tenebunt predictam terram cum pertinentiis per predictum servicium imperpetuum Et predicta Isabella et heredes sui warantizabunt eisdem Simoni et Margerie et heredibus suis predictam terram cum pertinentiis secundum quod predictum est per predictum servicium contra omnes homines imperpetuum Et preterea predicti Simon et Margeria dederunt predicte Isabelle quinque marcas argenti
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter