utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880900

Charter 00880900
Charter Number: 00880900
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1286
Date Type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus hoc presens scriptum visuris vel audituris Isabella filia Gilberti de Oddewell salutem in Domino Noveritis me relaxasse et omnino quietum clamasse Deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste priori et fratribus hospitalis sancti Iohannis Ierusalem in Anglia et eorum successoribus totum ius et clameum quod habui vel habere potui vel aliquo modo imposterum habere potero in terris tenementis redditibus homagiis pratis pasturis boscis molendinis et in omnibus aliis rebus in quibus dictus prior et fratres seisiti fuerunt in villa de Gestingthorpe et alibi de dono Simonis de Oddewelle vel aliorum die confeccionis istius scripti et totum ius et clameum quod habui vel habere potui vel aliquo modo imposterum habere potero in homagiis scutagiis releviis wardis maritagiis escaetis redditibus sectis curiarum et in omnibus aliis rebus de dicto tenemento exeuntibus vel pertinentibus in liberam puram et perpetuam elemosinam adeo libere sicut aliqua elemosina domui religiose dari potest ita quod nec ego Isabella nec heredes mei nec aliquis nomine nostro in predictis terris tenementis redditibus homagiis pratis pasturis boscis molendinis scutagiis releviis wardis maritagiis escaetis et sectis curiarum de dicto tenemento exeuntibus et pertinentibus aliquod ius vel clameum imposterum exigere vel vendicare poterimus Pro hac autem relaxacione et quieta clamacione dedit michi dictus prior decem libras sterlingorum premanibus In cuius rei testimonium huic presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Radulpho filio Willelmi domino Hugone de Creppinge militibus Reginaldo de Silverleye Elia de Poleye Roberto de Poleye Willelmo Borre Rogero Fraunceys Nicholao clerico de Gestingthorpe Ada Goldston[] Roberto de Chelmesho Willelmo palm[er]i[o] Ricardo le archer Laurencio palm[er]i[o] et multis aliis Datum apud Gestingthorpe die sabbati in festo beate Margarete virginis anno regni regis Edwardi quarto decimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter