Charter Document - 00880902
Charter Number: 00880902
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Court Record, Pleas of the Crown
Date: 1285
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Court Record, Pleas of the Crown
Date: 1285
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Prior hospitalis sancti Iohannis Ierusalem in Anglia summonitus fuit ad respondendum Isabelle de Oddewe de placito quod facit ei consueta et recta servicia que ei facere debet de libero tenemento suo quod de ea tenet in Gestingthorpe ut in redditibus arreragiis et aliis Et unde queritur quod cum teneat de ea centum acras terre cum pertinentiis in predicta villa de Gestingthorpe per homagium et servicium octodecim denariorum et unius libri cimini per annum et per servicium forinsecum scilicet per servicium decem solidorum ad scutagium et ad plus plus et ad minus minus et per sectam faciendam ad curiam suam de Oddewelle de tribus septimanis in tres septimanas de quibus serviciis ipsamet fuit in seisina tempore pacis tempore domini h[enrici] regis patris domini regis nunc ut de feodo et iure capiendo inde expleto ad valenciam [] per manus cuiusdam Roberti de Maneby quondam prioris predecessoris istius prioris quousque predictus prior iam per viginti et quinque annos elapsos eidem Isabelle predicta servicia reddere contradicit Et quod tale sit ius suum offert [] Et prior venit per attornatum suum et defendit ius suum quando [] Et dicit quod non tenet de ea predicta tenementa nec ea de ipsa tenere clamat Ideo predictus prior inde sine die et predicta Isabella nichil capiat per breve suum set sit in misericordia pro falso clamore Et perquirat sibi per aliud breve de recto si voluerit []