Charter Document - 00880906
Charter Number: 00880906
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 Circa
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 Circa
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie [] Hugo de Clahull[] et Alina filia Galfridi filii Baldewini uxor eius salutem [] Noverit universitas [] nos divini amoris intuitu et pro salute animarum nostrarum et omnium antecessorum et successorum nostrorum dedisse concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse Deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et sancte domui hospitalis [] et fratribus eiusdem sancte domus totum boscum nostrum de Tyndun[] quod est in manerio nostro de Samford[] pro una virgata terre excepta tamen dimidia virgata terre Willelmi filii Reginaldi assartata de eodem bosco et quadraginta acras de bosco nostro de Westwude que se extendunt in longitudine a bosco Henrici de Cameshac usque ad latum cheminum et in latitudine a bosco domini comitis usque ad terram Roberti de Lindesie et tres rodas prati que iacent in prato de Silkence scilicet inter pratum Willelmi swoin et pratum Seffari quas Walterus Brand quandoque tenuit que omnia Iohannes filius Petri de nobis tenebat habenda et tenenda in perpetuum sive sint assarta sive non libere et quiete integre et pacifice cum omnibus libertatibus et liberis communionibus ad predictum manerium nostrum de Samford[] spectantibus in bosco et plano in pratis in pasturis in viis et semitis in aquis et in molendinis et in omnibus aliis locis et rebus in liberam puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina liberius melius et quiecius viris religiosis dari potest et commendi Nos vero et heredes nostri omnia predicta sancte domui hospitalis Ierusalem et fratribus eiusdem domus contra omnes homines et feminas warantizare tenemur in perpetuum Ut igitur hec nostra donacio stabilis perpetue perseveret presentem cartam sigillorum nostrorum apposicione corroboravimus Hiis testibus []