utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880907

Charter Number: 00880907
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1230
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes [] quod ego Alina de Clara filia Galfridi filii Baldewini post obitum Hugonis de Clahaul[] sponsi mei in mea viduetate et in mea legitima potestate dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus sancti hospitalis Ierusalem homagium et totum servisium integre quod Iohannes filius Petri michi debuit de terra quam ipse tenuit de me in villa de Samford[] cum tota illa scilicet totum boscum meum de Tyndun[] sine aliquo retenemento excepta terra quam [Willelmus] filius Reginaldi tenet de me et quadraginta acras de bosco meo de Westwode unde unum capud abuttat super boscum comitis de [Clare in] Thaxsted[] quod appelatur le Baldfryth et aliud capud super terram Roberti de Lindesy quarum latitudo precedit de terra Henrici de Kemesek[] usque ad latum cheminum quod se extendit de Heac usque ad Eldefryth et tres rodas prati quas Walterus Brond tenuit que iacent in Selkenheye inter pratum Willelmi Sueyn et pratum Godefridi le Neweman[] et tantum prati quantum habui in Selkenheye iuxta filum aque inter Hokedepole et pratum Ade Urs de veille Hanc donacionem feci ego Alina in liberam et puram et perpetuam elemosinam predicte sancte domui hospitalis et fratribus eiusdem domus pro salute mea et omnium amicorum meorum et pro anima patris mei et matris mee et pro animabus omnium antecessorum meorum et successorum ut mereamur participes fieri omnium bonorum que facta sunt et que inposterum fient in sancta domo prenominata Et ego Alina et heredes mei debemus warantizare predictum donum integre sicut prescriptum est predicte domui et fratribus eiusdem domus contra omnes gentes imperpetuum sicut elemosina que melius vel liberius alicui domui religionis dari poterit Et in huius rei testimonium presentem cartam sigilli mei munimine roboravi Hiis testibus []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter