utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880908

Charter Number: 00880908
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1233
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die sancte trinitatis in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Iohannis septimo decimo coram Thoma de Muleton Roberto de Lexinton Willelmo de Ebor[aco] Radulfo de Norwico et Willelmo de sancto Eadmundo iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter fratrem Robertum de Diva priorem fratrum hospitalis Ierusalem in Anglia petentem per fratrem Manasserum positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Iohannem filium Petri tenentem de centum acris terre cum pertinentiis in Samford Unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Iohannes recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse ius prioris et fratrum eiusdem hospitalis Et pro hac recognitione sive concordia idem prior concessit predicto Iohanni totam predictam terram cum pertinentiis habend et tenend eidem Iohanni tota vita sua de predicto priore et successoribus suis et fratribus eiusdem hospitalis reddendo inde annuatim ii s ad duos anni terminos scilicet ad Pascham xii d et ad festum sancti Michaelis xii d pro omni servicio et exaccione Et post dissessum ipsius Iohannis tota predicta terra cum pertinentiis revertetur ad predictum priorem et successores suos et fratres eiusdem hospitalis quiete de heredibus ipsius Iohannis in perpetuum tenend ipsi priori et successoribus suis simul cum xvii acris terre cum pertinentiis [in] Wymkisse et simul cum v rodis terre cum pertinentiis in parva Samford quas idem prior similiter concessit predicto Iohanni tenend in vita sua tamen quiete de heredibus ipsius Iohannis imperpetuum ita quod cum predicte centum acre terre et xvii [acre] et v rode terre reverse fuerint ad ipsum priorem vel successores suos post dissessum ipsius Iohannis idem prior vel successores sui et fratres predicti hospitalis assignabunt xl acres terre de eadem in loco competenti ad auxilium ad sustentandos duos capellanos ad celebrandam missam singulis diebus per annum in capella sancti Iohannis que scita est in curia capitalis mesuagii de eodem feodo in Samford in perpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter