utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880916

Charter Number: 00880916
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1276 - 1301
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus [] Willelmus atte Cornhull[] et Katerina uxor mea salutem Noveritis nos remisisse et omnino pro nobis et heredibus nostris quietum clamasse priori et fratribus hospitalis sancti Iohannis Ierusalem in Anglia totum ius et clameum nostrum quod habuimus vel aliquo modo habere potuimus in uno mesuagio centum et sexaginta acris terre sex acris prati duabus acris bosci et dimidia octo solidis redditus cum pertinentiis in parva Samford[] et magna Samford[] de quibus tenementis predictum priorem in curia domini regis apud Westmonasterium coram Iohanne de Metyngham et sociis suis iusticiariis per breve domini regis quod dicitur quare cessavit per biennium placitavimus habenda et tenenda eisdem priori et fratribus et successoribus suis libere [et] quiete de capitalibus dominis illius feodi per servicia inde debita et consueta ita quod nec nos nec heredes nostri nec aliquis per nos seu nomine nostro in predictis tenementis aliquid iuris vel clamei exigere vel vendicare seu predictum priorem vel successores suos quoquomodo occasione predicta de cetero implacitare poterimus In cuius rei testimonium huic presenti scripto sigilla nostra apposuimus Hiis testibus []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter