utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880917

Charter Number: 00880917
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1233 - 1235
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri [] quod auctoritate dominorum Rogeri dei gratia London[] episcopi et fratris Roberti de Diva prioris et fratrum hospitalis Ierosolomitani in Anglia ita convenit inter magistrum Gervasium de Melkeleya rectorem ecclesie de parva Samford[] et Iohannem filium Petri qui dictus Gervasius pro se et successoribus eiusdem ecclesie futuris rectoribus concessit et dimisit dicto Iohanni filio Petri [et] heredibus suis imperpetuum in liberum escambium pratum de Cuwith[] quod ad dictam ecclesiam de parva Samford olim pertinebat quod iacet inter pratum quod fuit Godefridi filii Hereberti et pratum dicti Iohannis cum pertinentiis suis Et dictus Iohannes filius Petri pro se et heredibus suis concessit et dimisit Deo et ecclesie beate Marie de parva Samford[] et dicto magistro Gervasio et successoribus suis eiusdem ecclesie futuris rectoribus imperpetuum in liberum excambium racione sue predicte dimissionis et concessionis pratum quod fuit predicti Iohannis in Silkeneye cum pertinentiis suis quod ex una parte contingit pratum Willelmi filii Sweyn et ex altera parte pratum Godefridi qui dicitur novus homo Et ut utraque dicta excambia perpetuam optineant firmitatem predicte dimissiones [et] concessiones hoc scripto cirografato et utraque fide media confirmantur Et huius scripti cirografati pars que penes Iohannem filium Petri residere debet sigillorum dicti domini Rogeri London[] episcopi et dicti magistri Gervasii munimine roboratur pars vero que penes dictum magistrum Gervasium residere debet dictorum fratris Roberti de Diva prioris et fratrum hospitalis Ierusalem in Anglia et Iohannis filii Petri sigillorum impressione signatur Hiis testibus []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter