utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880923

Charter Number: 00880923
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1233 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes [] quod ego Ricardus filius Willelmi de parva Samford[] dedi et concessi et hac presenti [] Iohanni filio Petri pro homagio et servicio suo quatuor acras terre arabiles cum pertinentiis suis in campo qui vocatur Quernstede que iacent in longitudine iuxta sepem Arnulfi de Munfichet et abuttant ad unum capud super pratum Roberti wygge versus aquilonem et ad aliud capud [super] terram meam [versus] austrum in eadem villa et unum acram prati cum pertinentiis in eodem campo que iacet inter pratum domini Henrici de Kemesek[] et pratum ecclesie beate Marie de parva Samford[] tenendas et habendas in feodo et hereditate ipsi et heredibus suis vel cuicumque illas dare vel assignare vendere vel legare voluerit de me et de heredibus meis honorifice et integre bene et in pace libere et quiete ab omni seculari servicio exaccione consuetudine et demando ad me vel ad heredos meos pertinentibus Et ego Ricardus filius Willelmi et heredes mei warantizabimus totam prenominatam terram et pratum cum pertinentiis suis predicto Iohanni filio Petri et heredibus vel cuicumque dare vel assignare vendere vel legare voluerit contra omnes gentes in perpetuum Testibus []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter