utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880925

Charter Number: 00880925
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1217 - 1230
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Gilbertus de Clare comes Hertford et Gloucest omnibus hominibus [] salutem [] Sciatis me concessisse et hac presenti carta [mea] [] Iohanni filio Petri de Samford donum quod Alina filia Galfridi filii Baldewini que fuit uxor Romfridi filii Rogeri et Ricardi de Clare ei dedit in libera potestate et viduetate sua pro homagio et servicio suo scilicet totum boscum suum de Tyndun quod est in manerio suo de Samford pro una virgata preter dimidiam virgatam terre Willelmi filii Reginaldi essartatam de eodem bosco et xl acras de bosco suo de Westwode que se extendunt in longitudine a bosco Henrici de Kemesek usque ad latum cheminum et in latitudine a bosco comitis usque ad terram Roberti de Lyndesey et iii rodas prati que iacent in prato de Selkeneye inter pratum Willelmi sweyn et pratum Savari quas Walterus Brond tenuit quandoque habendum et tenendum in feodo et in hereditate ipsi Iohanni et heredibus suis de predicta Alina et heredibus suis libere et quiete bene et pacifice per servicium quod continetur in carta originali Et ut donum ipsius Aline ratum et in concussum permaneat sigilli mei inpressione munivi Hiis testibus []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter