utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880928

Charter Number: 00880928
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1233 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus de Watevilla omnibus hominibus [] salutem [] Sciatis me dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Iohanni filio Petri de Samford quadraginta et septem acras terre in forinseco bosco meo de Hamstede quarum quadraginta acre et dimidia se extendunt in longitudine a Becheweia usque ad essartas Willelmi de Ispania usque ad terram Simonis de Bosesawe et in latitudine a terra ipsius Simonis usque ad boscum Simonis filii Ricardi et sexdecim acre et dimidia ex altera parte predicte vie de Becheweia que se extendunt iuxta boscum Simonis filii Ricardi usque ad campum meum qui appelatur Hendune et preter hoc viam de Becheweia ad cariandum et caciandum usque ad viam que se extendit a Bolcheigate usque ad curiam meam de Hamstede et inde usque ad regale cheminum in feodo et hereditate sibi et heredibus suis de me et heredibus meis [] Hanc autem terram debeo ego et heredes mei eidem Iohanni et heredibus suis warantizare contra omnes homines et feminas Et pro ista donacione [et] concessione et carte mee confirmacione devenit ipse Iohannes homo meus et dedit michi in gersumam xxiii marcas et iii s et iv d et Matilde uxori mee xx s et viii d et Hamoni filio meo xxiv s et viii d et Amabilie uxori sue v s quare volo et firmiter precipio quod predictus Iohannes et heredes sui post illam terram prefatam cum pertinentiis suis habeant et teneant bene et in pace libere et quiete honorifice et integre Testibus []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter