utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880929

Charter Number: 00880929
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1260 - 1290
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes [] quod ego Alicia que fui uxor Walteri Smithiot de Samford in mea viduitate dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste domino priori et fratribus sancte domus hospitalis Ierusalem in Anglia duas acras terre arabiles cum pertinentiis iacentes in villa de Samford in crofta que vocatur Puttokesley et iacent inter terram meam et terram quam Iohannes le pipere habet in dono et feoffamento meo habendas et tenendas eisdem priori et fratribus et eorum successoribus vel assignatis quibuscumque predictam terram cum pertinentiis et cum libero introitu et exitu ad cariandum casciandum et omnia que necesse habuerint quibuscumque facienda ultra croftam meam que se extendit a regali chemino usque [ad] dictam terram sub mesuagio meo ex parte occidentali in liberam puram et perpetuam elemosinam adeo libere et quiete sicut aliqua elemosina liberius purius et quiecius alicui domui religiose possit conferri et in alimoniam dari excepto tamen quod custos hospitalis de Samford qui pro tempore fuerit solvet annuatim pro dicta terra magistro hospitalis de Mapeltrestede ii d tantum pro omnibus Et ego predicta Alicia et heredes mei vel assignati mei predictas duas acras terre cum omnibus suis pertinentiis predictis et eciam cum libero introitu et exitu sicut predictum est predictis domino priori et fratribus et eorum successoribus vel assignatis quibuscumque sicut nostram liberam et perpetuam elemosinam exceptis ii d annuis sicut predictum est contra omnes gentes warantizabimus acquietabimus et defendemus imperpetuum In huius rei testimonium huic carte sigillum meum apposui Hiis testibus []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter