utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880930

Charter Number: 00880930
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1246
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes [] quod ego Ricardus filius Willelmi dedi et concessi et hac presenti [] Deo et beate Marie et domui beati Iohannis Baptiste Ierusalem et fratribus ibidem Deo servientibus pro salute anime mee et antecessorum et successorum meorum in liberam puram et perpetuam elemosinam unam acram terre arabilem quam Ricardus Rosvyst tenuit de me in eadem villa de Samford[] cum toto homagio et servicio eiusdem Ricardi videlicet illam acram que iacet proxima iuxta terram Galfridi le turn[ur] quam tenet de feodo meo et extendit se usque ad cheminum quo itur apud Westwode cum omnibus pertinentiis dicte acre pertinentibus habendam et tenendam de me et heredibus meis et eorum successoribus quietam imperpetuum ita libere et pure sicut aliqua elemosina dari potest alicui vel recipi Ego vero Ricardus et heredes mei warantizabimus predictis fratribus et eorum successoribus prenominatum donum sicut nostram puram liberam et perpetuam elemosinam contra omnes homines et feminas In huius autem rei robur et testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter